Wisdom 16
Wisdom chapter 16 from the Latin Vulgate
1 ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis 2 qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant 3 concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam 4 clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam 5 praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat 6 qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet 7 cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus 8 quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis 9 initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia 10 cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est 11 incorruptio autem facit esse proximum Deo 12 concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum 13 si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis 15 quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem 16 neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae 17 multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est 18 ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis 20 sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro 21 decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente 22 et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans 23 in involumentis nutritus sum et curis magnis 24 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium 25 unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus 26 propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae 27 et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius 28 nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius 29 super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius