Wisdom 17
Wisdom chapter 17 from the Latin Vulgate
1 et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est 2 quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo 3 infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati 4 mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator 5 in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina 6 ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum 7 initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum 8 anni cursus et stellarum dispositiones 9 naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum 10 et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia 11 est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere 12 humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles 13 omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam 14 vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit 15 candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius 16 et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit 17 neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat 18 est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior 19 illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia 21 adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter