Wisdom 19
Wisdom chapter 19 from the Latin Vulgate
1 tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum 2 dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio 3 et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis 4 mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te 5 scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia 6 et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei 7 quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus 8 cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae 9 corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 10 et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit 11 sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis 12 et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines 13 et per sapientiam sanati sunt 15 haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit 16 et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia 17 ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit 18 propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans 19 haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit 20 haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli 21 cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis 22 sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent