Wisdom 2

Wisdom chapter 2 from the Latin Vulgate

1 scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis 2 cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me 3 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam 4 lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium 5 et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa 6 ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem 7 quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni 8 solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi 10 sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit 11 ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei 12 ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet 13 et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis 14 qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit 15 omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio 16 quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio 17 non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium 18 omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum 19 vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est 20 etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala 21 attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius 22 non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei 23 est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico 24 laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole