Wisdom 5

Wisdom chapter 5 from the Latin Vulgate

2 mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum 3 da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram 4 si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit 5 qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet 6 quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium 7 mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit 8 dulce lumen et delectabile est oculis videre solem 9 si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita 10 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium 11 aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt 13 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent 14 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam 15 quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina 16 et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis 17 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes 18 antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam 19 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum 20 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas 21 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas 22 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos 23 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno