Wisdom 6
Wisdom chapter 6 from the Latin Vulgate
1 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo 2 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit 3 Canticum Canticorum 5 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino 6 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te 7 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te 8 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis 9 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi 10 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum 11 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum 12 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea 13 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia 14 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento 15 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum 16 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur 17 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi 18 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum 19 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus 20 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina 22 ego flos campi et lilium convallium 23 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias 24 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo 25 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem