Wisdom 7
Wisdom chapter 7 from the Latin Vulgate
1 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me 2 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit 3 vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles 4 similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos 5 et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni 6 iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit 7 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra 8 ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni 9 columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora 10 capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit 11 dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia 12 donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether 14 in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni 15 surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni 16 invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis 17 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae 18 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit 19 quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii 20 en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel 21 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos 22 ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani 23 columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem 24 egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius 26 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad 27 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas 28 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet 29 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium 30 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis