Wisdom 8
Wisdom chapter 8 from the Latin Vulgate
1 tota pulchra es amica mea et macula non est in te 2 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum 3 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui 4 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata 5 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis 6 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus 7 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo 8 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis 9 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano 10 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius 12 veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi 13 ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium 14 expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos 15 dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius 16 surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima 17 pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi 18 invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum 19 adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo 20 qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos 21 dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus