Zechariah 11

Zechariah chapter 11 from the Latin Vulgate

1 et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum 2 et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio 3 et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos sermones eius 4 haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel captivus migrabit de terra sua 5 et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis 6 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est 7 et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros 8 et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israhel 9 et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israhel et non stillabis super domum idoli 10 propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit de terra sua 12 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum 13 et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israhel non adiciam ultra ut pertranseam eum 14 et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium 15 audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae 16 dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas 17 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus