Zechariah 3

Zechariah chapter 3 from the Latin Vulgate

1 populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies Domini in valle concisionis 2 sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem suum 3 et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel 4 et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius 5 et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum 6 Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua 7 et Iudaea in aeternum habitabitur et Hierusalem in generatione et generationem 8 et mundabo sanguinem eorum quem non mundaveram et Dominus commorabitur in Sion