Zechariah 6
Zechariah chapter 6 from the Latin Vulgate
1 ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno 2 et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam 3 et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam 4 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus 6 audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens 7 tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras 8 numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis 9 numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit 10 numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit 11 si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit 12 quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas 13 leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit 14 auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius 15 et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis