Zechariah 8
Zechariah chapter 8 from the Latin Vulgate
1 subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit Dominus 2 quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel 3 quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius 5 audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat 6 virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam 7 quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israhel 8 quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et vivetis 9 et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis 10 quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel 11 qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis 12 facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius 13 qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert 14 odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt 15 idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum 16 quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes 17 ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est 18 quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis 19 odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph 20 propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere 21 et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus 22 vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux 23 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber