Zechariah 9
Zechariah chapter 9 from the Latin Vulgate
1 odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum 2 quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam 3 aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam 4 et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis 5 numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel 6 et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis 7 et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius 9 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel 10 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est 11 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis 12 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti 13 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici 14 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph 15 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium 16 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis 17 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur