Zephaniah 1

Zephaniah chapter 1 from the Latin Vulgate

1 siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua 2 transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae 3 et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos 4 ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis 5 iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas 6 Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob 7 seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam 8 arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum 9 consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa 10 sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum 12 sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum 13 vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant 14 et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos 15 in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur 16 non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti 17 coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum 18 et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur