Zephaniah 2
Zephaniah chapter 2 from the Latin Vulgate
1 non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem 2 post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris 3 et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus 4 circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis 6 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat 7 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei 8 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo 9 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum 10 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius 11 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper 12 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit 13 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi 14 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis 15 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum